Dies iræ, dies illa

solvet fœdus in favilla

teste Tago Scaldi Scylla.

 

Quantus tremor est futurus,

dum Philppus est venturus

has paludes aggressurus.

 

Tuba mirum sparget sonum

per unita regionum, 

coget omnes ante thronum.

 

Mars stupebit et Bellona

dum rex dicet: Redde bona!

post haec vives sub corona.

 

Miles scriptus adducetur,

cum quo Gallus unietur, 

unde Leo subiugetur.

 

Hic rex ergo cum sedebit,

vera fides refulgebit,

nil Calvini remanebit.

 

Quid sum miser tunc dicturus,

quem patronum rogaturus,

cum nec Anglus sit securus?

 

Rex invictæ piestatis,

depressissti nostros satis

si cadendum, cedo fatis.

 

Post hac colam Romam pie,

esse nolo causa viæ,

ne me perdas illa die.

 

Pro Leone multa passus,

ut sic staret, eras lassus,

tantus labor non sit cassus.

 

Magne rector Liliorum,

amor, timor populorum,

parce terris Batavorum!


Ingemisco tamquam reus, 

culpa rubet vultus meus, 

cadam, nisi iuvat Deus. 

 

Dum Hispanum domuisti

Lusitanum erexisti,

mihi quoque spem dedisti.

 

Preces meæ non sunt dignæ,

sed rex magne fac benigne,

ne bomborum cremer igne.

 

Inter tuos locum presta,

ut Romana colam festa

et ut tua canam gesta.

 

Confutatis Calvi brutis, 

Patre, nato, restitutis,

redde mihi spem salutis.

 

Oro supplex et acclinis

Calvinismus fiat cinis

Lacrymarum ut sit finis.

Modifié le: samedi 18 mars 2023, 12:55