Dies irae dies illa

solvet foedus in favilla

Teste Schelda, Tago, Scylla.

 

Quantus tremor est futurus

Dum Philippus est venturus,

has Paludes aggressurus.

 

Tuba mirum spargens sonum,

per unita Regionum

coget omnes ante thronum.

 

Mars stupebit et Bellona

Dum Rex dicet, redde bona,

posthac vives sub Corona.

 

Miles scriptus adducetur,

cum quo Gallus unietur

unde Leo subjugetur.

 

Sic Rex ergo cum sedebit,

vera fides refulgebit,

Nil Calvini remanebit.

 

Quid sum miser tunc dicturus,

Quem Patronum rogaturus?

Cum vix Anglus sit securus.

 

Rex invictae potestatis,

depressisti nostros satis,

Si cadendum, cedo fatis.

 

Posthac colam Romam pie,

Esse nolo causa viae,

ne me perdas illa die.

 

Pro Leone multa passus

Ut hic staret, eras Lassus,

tantus labor non sit cassus.

 

Magne Rector liliorum,

Amor, timor Populorum,

parce terris Batavorum.

 

Dum Hispanum domuisti,

Lusitanum erexisti,

Mihi quoque spem dedisti.

 

Preces meae non sunt dignae,

sed Rex magne fac benigne,

Ne tuorum cremer igne.

 

Inter tuos locum praesta,

ut Romana colam festa

atque tua canam gesta.

 

Confutatis lalor brutis,

Patri nato restitutis,

redde mihi spem salutis.

 

Oro supplex et acclinis,

Calvinismus fiat cinis,

Lachrymarum ut sit finis.


Naposledy změněno: sobota, 18. března 2023, 12.57