Dies irae dies illa

Solvet foedus in favilla

Teste Schelda Tago Scilla.

 

Quantus tremor est futurus,

Dum Philippus est venturus,

Has paludes aggressurus.

 

Tuba mirum spargens sonum

Cum terrore Regionum

Coget omnes ante Thronum.

 

Mars stupebit et Bellona,

Dum Rex dicet, redde bona,

Posthac vives sub corona.

 

Miles scriptus adducetur,

Cum quo Gallus unietur,

Unde Leo subsugetur.

 

Hic Rex ergo cum sedebit,

Papae fides refulgebit,

Nil Calvini remanebit.

 

Quid sum miser tunc dicturus,

Quem patronum rogaturus,

Cum vix Anglus sit securus.

 

Rex invictae Maiestatis

Tu qui nos fecisti gratis

Frui bono libertatis.

 

Recordare nostri pie,

Ne in spiritu Eliae,

Omnes perdas illa die.

 

Pro Leone multa passus,

Ut hic staret, eras lassus,

Tantus labor non sit cassus.

 

Magne Rector liliorum,

Amor, Timor populorum,

Parce terris Batavorum.

 

Ingemiscimus dolentes

Culpam nostram confitentes

Audi reos poenitentes.

 

Qui Hispanum domuisti,

Lusitanum erexisti,

Nobis quoque spem dedisti.

 

Preces nostrae non sunt dignae,

Sed Rex magne fac benigne,

Ne iam tuo crememur igne,

 

Inter tuos locum praesta,

Protege nos forti dextra,

Ab Hispanis nos sequestra.

 

Ne nos reddas pares Brutis,

Sub Romanis institutis,

Linque nobis spem salutis.

 

Leo supplex et acclinis,

Rogat ne propinquet ignis,

in prophanis et divinis.

 

Libertatis nostrae dotem,

Vindica contra Nepotem.

 

Ludovice Domine,

Major quovis homine,

Dona nobis requiem.


Ultime modifiche: sabato, 18 marzo 2023, 12:59